Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. dum cineri titulum memorandaque nomina bustis
  2. praetendit nec sensurae, quod gesserit, umbrae.
  3. at si me comitere, puer, non limite duro
  4. iam tibi decurrat concessi temporis aetas.
  5. haud umquam trepidos abrumpet bucina somnos,
  6. non glaciem Arctoam, non experiere furentis
  7. ardorem Cancri nec mensas saepe cruento
  8. gramine compositas. aberunt sitis aspera et haustus
  9. sub galea puluis †partique minore† labores.
  10. sed current albusque dies horaeque serenae,
  11. et molli dabitur uictu sperare senectam.
  12. quantas ipse deus laetos generauit in usus
  13. res homini plenaque dedit bona gaudia dextra!
  14. atque idem, exemplar lenis mortalibus aeui,
  15. imperturbata placidus tenet otia mente.
  16. illa ego sum, Anchisae Venerem Simoentos ad undas
  17. quae iunxi, generis uobis unde editus auctor.
  18. illa ego sum, uerti superum quae saepe parentem
  19. nunc auis in formam, nunc torui in cornua tauri.
  20. huc aduerte aures. currit mortalibus aeuum,