Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. prosequitur labor. adnitendum intrare uolenti,
  2. nec bona censendum, quae Fors infida dedisse
  3. atque eadem rapuisse ualet. mox celsus ab alto
  4. infra te cernes hominum genus. omnia contra
  5. experienda manent quam spondet blanda Voluptas.
  6. stramine proiectus duro patiere sub astris
  7. insomnis noctes frigusque famemque domabis.
  8. idem iustitiae cultor, quaecumque capesses,
  9. testis factorum stare arbitrabere diuos.
  10. tunc, quotiens patriae rerumque pericula poscent,
  11. arma feres primus, primus te in moenia tolles
  12. hostica, nec ferro mentem uincere nec auro.
  13. hinc tibi non Tyrio uitiatas murice uestes
  14. nec donum deforme uiro fragrantis amomi
  15. sed dabo, qui uestrum saeuo nunc Marte fatigat
  16. imperium, superare manu laurumque superbam
  17. in gremio Iouis excisis deponere Poenis.’
  18. Quae postquam cecinit sacrato pectore Virtus,
  19. exemplis laetum uultuque audita probantem
  20. conuertit iuuenem. sed enim indignata Voluptas