Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. fas notum ignotumque nefas. uilissima regi
  2. cura pudor. tam praecipiti materna furori
  3. Pyrrhus origo dabat stimulos proauique superbum
  4. Aeacidae genus atque aeternus carmine Achilles.
  5. ergo ardor subitus Poenorum incepta fouendi,
  6. nec sceleri mora: iam iungit noua foedera, pacto
  7. cederet ut Siculis uictor Sidonius oris.
  8. sed stabant Poenae, tumulumque negabat Erinys,
  9. qua modo pactus erat socium non cernere, terra.
  10. saeuos namque pati fastus iuuenemque cruento
  11. flagrantem luxu et miscentem turpia diris
  12. haud ultra faciles, quos ira metusque coquebat,
  13. iurati obtruncant. nec iam modus ensibus: addunt
  14. femineam caedem atque insontum rapta sororum
  15. corpora prosternunt ferro. noua saeuit in armis
  16. libertas iactatque iugum: pars Punica castra,
  17. pars Italos et nota uolunt, nec turba furentum
  18. defit quae neutro sociari foedere malit.
  19. Tali Trinacriae motu rebusque Sicanis
  20. exitio regis trepidis, sublimis honore