Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- iussit stare domos, indulgens templa uetustis
- incolere atque habitare deis. sic parcere uictis
- pro praeda fuit, et sese contenta nec ullo
- sanguine pollutis plausit Victoria pennis.
- tu quoque ductoris lacrimas, memorande, tulisti,
- defensor patriae, meditantem in puluere formas
- nec turbatum animi tanta feriente ruina.
- ast relicum uulgus resoluta in gaudia mente
- certarunt uicti uictoribus. aemulus ipse
- ingenii superum seruando condidit urbem.
- ergo extat saeclis stabitque insigne tropaeum
- et dabit antiquos ductorum noscere mores.
- Felices populi, si, quondam ut bella solebant,
- nunc quoque inexhaustas pax nostra relinqueret urbes!
- at, ni cura uiri qui nunc dedit otia mundo
- effrenum arceret populandi cuncta furorem,
- nudassent auidae terrasque fretumque rapinae.
- At noua Romuleum carpebat cura senatum,
- quis trepidas gentes Martemque subiret Hiberum
- attritis rebus. geminus iacet hoste superbo