Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. corpora, pestiferos tetigisse timentibus artus.
  2. serpit pascendo crescens Acherusia pestis
  3. nec leuiore quatit Trinacria moenia luctu
  4. Poenorumque parem castris fert atra laborem.
  5. aequato par exitio et communis ubique
  6. ira deum atque eadem leti uersatur imago.
  7. Nulla tamen Latios fregit uis dura malorum,
  8. incolumi ductore, uiros, clademque rependit
  9. unum inter strages tutum caput. ut grauis ergo
  10. primum letiferos repressit Sirius aestus,
  11. et minuere auidae mortis contagia pestes,
  12. ceu, sidente Noto cum se maria alta reponunt,
  13. propulsa inuadit piscator caerula cumba,
  14. sic tandem ereptam morbis grassantibus armat
  15. Marcellus pubem, lustratis rite maniplis.
  16. circumstant alacres signa auditisque tubarum
  17. respirant laeti clangoribus. itur in hostem,
  18. et, si fata ferant, iuuat inter proelia ferro
  19. posse mori. socium miseret, qui sorte pudenda
  20. in morem pecudum effudere cubilibus atris