Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ut totam haurirent undae cum milite puppem.
  2. his super insidiis angusta foramina murus
  3. arte cauata dabat, per quae clam fundere tela
  4. tutum erat, opposito mittentibus aggere ualli.
  5. nec sine fraude labos, arta ne rursus eodem
  6. spicula ab hoste uia uicibus contorta redirent.
  7. calliditas Graia atque astus pollentior armis
  8. Marcellum tantasque minas terraque marique
  9. arcebat, stabatque ingens ad moenia bellum.
  10. Vir fuit Isthmiacis decus immortale colonis,
  11. ingenio facile ante alios telluris alumnos,
  12. nudus opum, sed cui caelum terraeque paterent.
  13. ille, nouus pluuias Titan ut proderet ortu
  14. fuscatis tristis radiis, ille, haereat anne
  15. pendeat instabilis tellus, cur foedere certo
  16. hunc adfusa globum Tethys circumliget undis
  17. nouerat atque una pelagi lunaeque labores,
  18. et pater Oceanus qua lege effunderet aestus.
  19. non illum mundi numerasse capacis harenas
  20. uana fides. puppis etiam constructaque saxa