Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- corpora prosternunt ferro. noua saeuit in armis
- libertas iactatque iugum: pars Punica castra,
- pars Italos et nota uolunt, nec turba furentum
- defit quae neutro sociari foedere malit.
- Tali Trinacriae motu rebusque Sicanis
- exitio regis trepidis, sublimis honore
- (tertia nam Latios renouarat purpura fasces)
- Marcellus classem Zanclaeis appulit oris.
- atque ubi cuncta uiro caedesque exposta tyranni
- ambiguaeque hominum mentes, Carthaginis arma
- quos teneant et quanta locos, quod uulgus amicum
- duret Troiugenis, quantos Arethusa tumores
- concipiat perstetque suas non pandere portas,
- incumbit bello ac totam per proxima raptim
- armorum effundit flammato pectore pestem.
- non aliter Boreas, Rhodopes a uertice praeceps
- cum sese immisit decimoque uolumine pontum
- expulit in terras, sequitur cum murmure molem
- eiecti maris et stridentibus adfremit alis.
- prima Leontinos uastarunt proelia campos,