Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. corpora prosternunt ferro. noua saeuit in armis
  2. libertas iactatque iugum: pars Punica castra,
  3. pars Italos et nota uolunt, nec turba furentum
  4. defit quae neutro sociari foedere malit.
  5. Tali Trinacriae motu rebusque Sicanis
  6. exitio regis trepidis, sublimis honore
  7. (tertia nam Latios renouarat purpura fasces)
  8. Marcellus classem Zanclaeis appulit oris.
  9. atque ubi cuncta uiro caedesque exposta tyranni
  10. ambiguaeque hominum mentes, Carthaginis arma
  11. quos teneant et quanta locos, quod uulgus amicum
  12. duret Troiugenis, quantos Arethusa tumores
  13. concipiat perstetque suas non pandere portas,
  14. incumbit bello ac totam per proxima raptim
  15. armorum effundit flammato pectore pestem.