Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- ecce pudicitiae Latium decus, inclita leti
- fert frontem atque oculos terrae Lucretia fixos.
- non datur, heu tibi, Roma (nec est, quod malle deceret),
- hanc laudem retinere diu. Verginia iuxta,
- cerne, cruentato uulnus sub pectore seruat,
- tristia defensi ferro monumenta pudoris,
- et patriam laudat miserando in uulnere dextram.
- illa est, quae Thybrim, quae fregit Lydia bella,
- nondum passa marem, qualis optabit habere
- quondam Roma uiros, contemptrix Cloelia sexus.’
- cum subito aspectu turbatus Scipio poscit,
- quae poenae causa, et qui sint in crimine manes,
- tum uirgo: ‘Patrios fregit quae curribus artus
- et stetit adductis super ora trementia frenis,
- Tullia non ullos satis exhaustura labores