Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. aspice Carmentis gressus. Euandria mater
  2. haec fuit et uestros tetigit praesaga labores.
  3. uis et, quos Tanaquil uultus gerat? haec quoque castae
  4. augurio ualuit mentis uenturaque dixit
  5. regna uiro et dextros agnouit in alite diuos.
  6. ecce pudicitiae Latium decus, inclita leti
  7. fert frontem atque oculos terrae Lucretia fixos.
  8. non datur, heu tibi, Roma (nec est, quod malle deceret),
  9. hanc laudem retinere diu. Verginia iuxta,
  10. cerne, cruentato uulnus sub pectore seruat,
  11. tristia defensi ferro monumenta pudoris,
  12. et patriam laudat miserando in uulnere dextram.
  13. illa est, quae Thybrim, quae fregit Lydia bella,
  14. nondum passa marem, qualis optabit habere
  15. quondam Roma uiros, contemptrix Cloelia sexus.’
  16. cum subito aspectu turbatus Scipio poscit,
  17. quae poenae causa, et qui sint in crimine manes,
  18. tum uirgo: ‘Patrios fregit quae curribus artus
  19. et stetit adductis super ora trementia frenis,
  20. Tullia non ullos satis exhaustura labores