Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. diues apud superos, sed mors aequarat egenis.
  2. Atque hic Elysio tendentem limite cernens
  3. effigiem iuuenis, caste cui uitta ligabat
  4. purpurea effusos per colla nitentia crines,
  5. Dic, ait ‘hic quinam, uirgo? nam luce refulget
  6. praecipua frons sacra uiro, multaeque secuntur
  7. mirantes animae et laeto clamore frequentant.
  8. qui uultus! quam, si Stygia non esset in umbra,
  9. dixissem facile esse deum!’ Non falleris: inquit
  10. docta comes Triuiae ‘meruit deus esse uideri,
  11. et fuit in tanto non paruum pectore numen.
  12. carmine complexus terram, mare, sidera, manis
  13. et cantu Musas et Phoebum aequauit honore.
  14. atque haec cuncta prius quam cerneret ordine terris
  15. prodidit ac uestram tulit usque ad sidera Troiam.’
  16. Scipio perlustrans oculis laetantibus umbram,
  17. ‘Si nunc fata darent, ut Romula facta per orbem
  18. hic caneret uates, quanto maiora futuros
  19. facta eadem intrarent hoc’ inquit ‘teste nepotes!
  20. felix Aeacide, cui tali contigit ore