Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. haec effatus abit. Croesi mox aduolat umbra,
  2. diues apud superos, sed mors aequarat egenis.
  3. Atque hic Elysio tendentem limite cernens
  4. effigiem iuuenis, caste cui uitta ligabat
  5. purpurea effusos per colla nitentia crines,
  6. Dic, ait ‘hic quinam, uirgo? nam luce refulget
  7. praecipua frons sacra uiro, multaeque secuntur
  8. mirantes animae et laeto clamore frequentant.
  9. qui uultus! quam, si Stygia non esset in umbra,
  10. dixissem facile esse deum!’ Non falleris: inquit
  11. docta comes Triuiae ‘meruit deus esse uideri,
  12. et fuit in tanto non paruum pectore numen.
  13. carmine complexus terram, mare, sidera, manis
  14. et cantu Musas et Phoebum aequauit honore.
  15. atque haec cuncta prius quam cerneret ordine terris