Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. sic prior increpitat non mitis Scipio uultu:
  2. ‘Taliane, o fraudum genitor, sunt foedera uobis,
  3. aut haec Sicania pepigisti captus in ora?
  4. bella tuus toto natus contra omnia pacta
  5. exercet Latio et perruptis molibus Alpis
  6. eluctatus adest: feruet gens Itala Marte
  7. barbarico, et refluunt obstructi stragibus amnes.’
  8. post quae Poenus ait: ‘Decimum modo coeperat annum
  9. excessisse puer, nostro cum bella Latinis
  10. concepit iussu, licitum nec fallere diuos
  11. iuratos patri. quod si Laurentia uastat
  12. nunc igni regna et Phrygias res uertere temptat,
  13. o pietas, o sancta fides, o uera propago!
  14. atque utinam amissum reparet decus!’ inde citato
  15. celsus abit gressu, maiorque recessit imago.
  16. Exin designat uates, qui iura sub armis
  17. poscenti dederint populo primique petitas
  18. miscuerint Italis Piraeo litore leges.
  19. laetatur spectatque uirum insatiabilis ora
  20. Scipio et appellet cunctos, ni magna sacerdos