Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- atque ubi permissum et sitiens se impleuit imago,
- sic prior increpitat non mitis Scipio uultu:
- ‘Taliane, o fraudum genitor, sunt foedera uobis,
- aut haec Sicania pepigisti captus in ora?
- bella tuus toto natus contra omnia pacta
- exercet Latio et perruptis molibus Alpis
- eluctatus adest: feruet gens Itala Marte
- barbarico, et refluunt obstructi stragibus amnes.’
- post quae Poenus ait: ‘Decimum modo coeperat annum
- excessisse puer, nostro cum bella Latinis
- concepit iussu, licitum nec fallere diuos
- iuratos patri. quod si Laurentia uastat
- nunc igni regna et Phrygias res uertere temptat,
- o pietas, o sancta fides, o uera propago!
- atque utinam amissum reparet decus!’ inde citato
- celsus abit gressu, maiorque recessit imago.
- Exin designat uates, qui iura sub armis
- poscenti dederint populo primique petitas
- miscuerint Italis Piraeo litore leges.
- laetatur spectatque uirum insatiabilis ora