Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- aequoreis uictor cum classe Lutatius armis.
- si studium et saeuam cognoscere Hamilcaris umbram,
- ille est (cerne procul) cui frons nec morte remissa
- irarum seruat rabiem. si iungere cordi est
- conloquium, sine gustato det sanguine uocem.’
- atque ubi permissum et sitiens se impleuit imago,
- sic prior increpitat non mitis Scipio uultu:
- ‘Taliane, o fraudum genitor, sunt foedera uobis,
- aut haec Sicania pepigisti captus in ora?
- bella tuus toto natus contra omnia pacta
- exercet Latio et perruptis molibus Alpis
- eluctatus adest: feruet gens Itala Marte
- barbarico, et refluunt obstructi stragibus amnes.’
- post quae Poenus ait: ‘Decimum modo coeperat annum
- excessisse puer, nostro cum bella Latinis