Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Contra quae iuuenis turbato fletibus ore:
  2. ‘Di, quaeso, ut merita est, dignas pro talibus ausis
  3. Carthago expendat poenas. sed continet acris
  4. Pyrenes populos qui uestro Marte probatus
  5. excepit fessos et notis Marcius armis
  6. successit bello. fusos quoque fama ferebat
  7. uictores acie atque exacta piacula caedis.’
  8. His laeti rediere duces loca amoena piorum,
  9. prosequiturque oculis puer adueneratus euntis.
  10. iamque aderat multa uix adgnoscendus in umbra
  11. Paulus et epoto fundebat sanguine uerba:
  12. ‘Lux Italum, cuius spectaui Martia facta
  13. multum uno maiora uiro, descendere nocti
  14. atque habitanda semel subigit quis uisere regna?’
  15. cui contra talis effundit Scipio uoces:
  16. ‘Armipotens ductor, quam sunt tua fata per urbem
  17. lamentata diu! quam paene ruentia tecum
  18. traxisti ad Stygias Oenotria tecta tenebras.
  19. tum tibi defuncto tumulum Sidonius hostis
  20. constituit laudemque tuo quaesiuit honore.’