Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ulla fuere adeo quibus a te saeuus abessem
  2. momenta? opposito mutassem pectore mortem.
  3. quantos funeribus uestris gens Itala passim
  4. dat gemitus! tumulus uobis censente senatu
  5. Mauortis geminus surgit per gramina campo.’
  6. nec passi plura, in medio sermone loquentis
  7. sic adeo incipiunt. prior haec genitoris imago:
  8. ‘Ipsa quidem uirtus sibimet pulcherrima merces;
  9. dulce tamen uenit ad manis, cum gratia uitae
  10. durat apud superos nec edunt obliuia laudem.
  11. uerum age, fare, decus nostrum, te quanta fatiget
  12. militia. heu, quotiens intrat mea pectora terror,
  13. cum repeto, quam saeuus eas, ubi magna pericla
  14. contingunt tibi. per nostri, fortissime, leti
  15. obtestor causas, Martis moderare furori.
  16. sat tibi sint documenta domus. octaua terebat
  17. arentem culmis messem crepitantibus aestas,
  18. ex quo cuncta mihi calcata meoque subibat
  19. germano deuicta iugum Tartessia tellus.
  20. nos miserae muros et tecta renata Sagunto,