Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. haec tibi quam noscenda darem discessit in auras!’
  2. his alacer colla amplexu materna petebat,
  3. umbraque ter frustra per inane petita fefellit.
  4. Succedunt simulacra uirum concordia, patris
  5. unanimique simul patrui. ruit ipse per umbram
  6. oscula uana petens iuuenis fumoque uolucri
  7. et nebulis similes animas adprendere certat.
  8. ‘Quis te, care pater, quo stabant Itala regna
  9. exosus Latium deus abstulit? hei mihi! nam cur
  10. ulla fuere adeo quibus a te saeuus abessem
  11. momenta? opposito mutassem pectore mortem.
  12. quantos funeribus uestris gens Itala passim
  13. dat gemitus! tumulus uobis censente senatu
  14. Mauortis geminus surgit per gramina campo.’
  15. nec passi plura, in medio sermone loquentis
  16. sic adeo incipiunt. prior haec genitoris imago:
  17. ‘Ipsa quidem uirtus sibimet pulcherrima merces;
  18. dulce tamen uenit ad manis, cum gratia uitae
  19. durat apud superos nec edunt obliuia laudem.
  20. uerum age, fare, decus nostrum, te quanta fatiget