Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Poenorum Venus, insidias anteire laborans
  2. Iunonis fusa sensim per pectora patrem
  3. implicuit flamma. quae ni prouisa fuissent,
  4. Sidonia Iliacas nunc uirgo accenderet aras.
  5. ergo ubi gustatus cruor admonuitque Sibylla
  6. et dedit alternos ambobus noscere uultus,
  7. sic iuuenis prior: ‘O magni mihi numinis instar,
  8. cara parens, quam, te ut nobis uidisse liceret,
  9. optassem Stygias uel leto intrare tenebras!
  10. quae sors nostra fuit, cui te, cum prima subiret,
  11. eripuit sine honore dies et funere carpsit?’
  12. excipit his mater: ‘Nullos, o nate, labores
  13. mors habuit nostra: aetherio dum pondere partum
  14. exsoluor, miti dextra Cyllenia proles
  15. imperio Iouis Elysias deduxit in oras
  16. attribuitque paris sedes, ubi magna moratur
  17. Alcidae genetrix, ubi sacro munere Leda.
  18. uerum age, nate, tuos ortus, ne bella pauescas
  19. ulla nec in caelum dubites te attollere factis,
  20. quando aperire datur nobis, nunc denique disce.