Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- ad superos passi manes, quaeque ante profari
- non licitum uiuis, tandem permissa queruntur.
- tunc alius saeuis religatur rupe catenis,
- ast alius subigit saxum contra ardua montis,
- uipereo domat hunc aeterna Megaera flagello.
- talia letiferis restant patienda tyrannis.
- sed te maternos tempus cognoscere uultus,
- cuius prima uenit non tardis passibus umbra.’
- Astabat fecunda Iouis Pomponia furto.
- namque ubi cognouit Latio surgentia bella
- Poenorum Venus, insidias anteire laborans
- Iunonis fusa sensim per pectora patrem
- implicuit flamma. quae ni prouisa fuissent,
- Sidonia Iliacas nunc uirgo accenderet aras.
- ergo ubi gustatus cruor admonuitque Sibylla
- et dedit alternos ambobus noscere uultus,
- sic iuuenis prior: ‘O magni mihi numinis instar,
- cara parens, quam, te ut nobis uidisse liceret,
- optassem Stygias uel leto intrare tenebras!
- quae sors nostra fuit, cui te, cum prima subiret,