Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Aetherea fruerer cum luce, haud segniter inquit
  2. ‘Cymaeo populis uox nostra sonabat in antro.
  3. tum te permixtum saeclis rebusque futuris
  4. Aeneadum cecini. sed non sat digna mearum
  5. cura tuis uocum. nec enim conquirere dicta
  6. aut seruare fuit proauis sollertia uestris.
  7. uerum age, disce, puer, quando cognoscere cordi est,
  8. iam tua deque tuis pendentia Dardana fatis.
  9. namque tibi cerno properatum oracula uitae
  10. hinc petere et patrios uisu contingere manis.
  11. armifero uictor patrem ulcisceris Hibero
  12. creditus ante annos Martem, ferroque resolues
  13. gaudia Poenorum et missum laetabere bello
  14. omen, Hiberiacis uicta Carthagine terris.
  15. maius ad imperium posthac capiere, nec ante
  16. Iuppiter absistet cura, quam cuncta fugarit
  17. in Libyam bella et uincendum duxerit ipse
  18. Sidonium tibi rectorem. pudet urbis iniquae
  19. quod post haec decus hoc patriaque domoque carebit.’
  20. sic uates gressumque lacus uertebat ad atros.