Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. in decus egregiae uultus intenta iuuentae
  2. Aetherea fruerer cum luce, haud segniter inquit
  3. ‘Cymaeo populis uox nostra sonabat in antro.
  4. tum te permixtum saeclis rebusque futuris
  5. Aeneadum cecini. sed non sat digna mearum
  6. cura tuis uocum. nec enim conquirere dicta
  7. aut seruare fuit proauis sollertia uestris.
  8. uerum age, disce, puer, quando cognoscere cordi est,
  9. iam tua deque tuis pendentia Dardana fatis.
  10. namque tibi cerno properatum oracula uitae
  11. hinc petere et patrios uisu contingere manis.
  12. armifero uictor patrem ulcisceris Hibero
  13. creditus ante annos Martem, ferroque resolues
  14. gaudia Poenorum et missum laetabere bello
  15. omen, Hiberiacis uicta Carthagine terris.
  16. maius ad imperium posthac capiere, nec ante
  17. Iuppiter absistet cura, quam cuncta fugarit
  18. in Libyam bella et uincendum duxerit ipse
  19. Sidonium tibi rectorem. pudet urbis iniquae
  20. quod post haec decus hoc patriaque domoque carebit.’