Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Scipiadas, magnumque decus magnumque dolorem.
  2. forte Dicarchea iuuenis dum sedit in urbe
  3. Scipio post belli repetens extrema penatis,
  4. huc tristis lacrimas et funera acerba suorum
  5. fama tulit. duris quamquam non cedere suetus
  6. pulsato lacerat uiolenter pectore amictus.
  7. non comites tenuisse ualent, non ullus honorum
  8. militiaeue pudor. pietas irata sinistris
  9. caelicolis furit atque odit solacia luctus.
  10. iamque dies iterumque dies absumpta querelis:
  11. uersatur species ante ora oculosque parentum.
  12. ergo excire parat manis animasque suorum
  13. adloquioque uirum tantos mulcere dolores.
  14. hortatur uicina palus, ubi signat Auerni
  15. squalentem introitum stagnans Acherusius umor.
  16. noscere uenturos agitat mens protinus annos.
  17. Sic ad Cymaeam, quae tum sub nomine Phoebi
  18. Autonoe tripodas sacros antrumque tenebat,
  19. fert gressus iuuenis consultaque pectoris aegri