Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. cui ductor: ‘Patriam moriens comitare cadentem.
  2. qui nobis animus, quae dextera cuique uiritim,
  3. decernet Mauors. tibi, si rebare pudendum
  4. iussa pati, licuit pugnanti occumbere letum.’
  5. Dum Capua infaustam luit haud sine sanguine culpam,
  6. interea geminos terra crudelis Hibera
  7. Fortuna abstulerat permiscens tristia laetis
  8. Scipiadas, magnumque decus magnumque dolorem.
  9. forte Dicarchea iuuenis dum sedit in urbe
  10. Scipio post belli repetens extrema penatis,
  11. huc tristis lacrimas et funera acerba suorum
  12. fama tulit. duris quamquam non cedere suetus
  13. pulsato lacerat uiolenter pectore amictus.
  14. non comites tenuisse ualent, non ullus honorum
  15. militiaeue pudor. pietas irata sinistris
  16. caelicolis furit atque odit solacia luctus.
  17. iamque dies iterumque dies absumpta querelis:
  18. uersatur species ante ora oculosque parentum.
  19. ergo excire parat manis animasque suorum
  20. adloquioque uirum tantos mulcere dolores.