Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. orbe dare, aetherias aliena tollere in auras
  2. ausus se penna atque homini monstrare uolatus.
  3. suspensum hic librans media inter nubila corpus
  4. enauit superosque nouus conterruit ales.
  5. natum etiam docuit falsae sub imagine plumae
  6. attemptare uias uolucrum, lapsumque solutis
  7. pennarum remis et non felicibus alis
  8. turbida plaudentem uidit freta. dumque dolori
  9. indulget subito motis ad pectora palmis,
  10. nescius heu planctu duxit moderante uolatus.
  11. hic pro nubiuago gratus pia templa meatu
  12. instituit Phoebi atque audacis exuit alas.’
  13. Virrius haec: sed enim ductor numerabat inertis
  14. atque actos sine Marte dies ac stare pudebat.
  15. ingemit aduersis respectansque inrita tecta
  16. urbe Dicarchea parat exsatiare dolorem.
  17. hic quoque nunc pelagus, nunc muri saxea moles
  18. officit audenti defensantumque labores.
  19. dumque tenet socios dura atque obsaepta uiarum
  20. rumpere nitentis lentus labor, ipse propinqua