Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Daedalus inuenit nec toto signa sequenti
  2. orbe dare, aetherias aliena tollere in auras
  3. ausus se penna atque homini monstrare uolatus.
  4. suspensum hic librans media inter nubila corpus
  5. enauit superosque nouus conterruit ales.
  6. natum etiam docuit falsae sub imagine plumae
  7. attemptare uias uolucrum, lapsumque solutis
  8. pennarum remis et non felicibus alis
  9. turbida plaudentem uidit freta. dumque dolori
  10. indulget subito motis ad pectora palmis,
  11. nescius heu planctu duxit moderante uolatus.
  12. hic pro nubiuago gratus pia templa meatu
  13. instituit Phoebi atque audacis exuit alas.’
  14. Virrius haec: sed enim ductor numerabat inertis
  15. atque actos sine Marte dies ac stare pudebat.
  16. ingemit aduersis respectansque inrita tecta
  17. urbe Dicarchea parat exsatiare dolorem.
  18. hic quoque nunc pelagus, nunc muri saxea moles
  19. officit audenti defensantumque labores.