Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. hinc Ianus mouet arma manu, mouet inde Quirinus,
  2. quisque suo de colle deus. sed enim aspice, quantus
  3. aegida commoueat nimbos flammasque uomentem
  4. Iuppiter et quantis pascat ferus ignibus iras.
  5. huc uultus flecte atque aude spectare Tonantem:
  6. quas hiemes, quantos concusso uertice cernis
  7. sub nutu tonitrus! oculis qui fulgurat ignis!
  8. cede deis tandem et Titania desine bella.’
  9. sic adfata uirum indocilem pacisque modique,
  10. mirantem superum uultus et flammea membra
  11. abstrahit ac pacem terris caeloque reponit.
  12. Respectans abit et castris auulsa moueri
  13. signa iubet ductor remeaturumque minatur.
  14. redditur extemplo flagrantior aethere lampas,
  15. et tremula infuso resplendent caerula Phoebo.
  16. at procul e muris uidere ut signa reuelli
  17. Aeneadae uersumque ducem, tacita ora uicissim
  18. ostentant nutuque docent quod credere magno
  19. non audent haerente metu, nec abire uolentis