Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- sufficerent hastae, cum fulgor hebescere caeli
- per subitum coepit, densaeque subire tenebrae,
- atque dies fugere, atque armari ad proelia rursus
- Iuppiter. incumbunt uenti, crassusque rotante
- Austro nimborum feruet globus. intonat ipse,
- quod tremat et Rhodope Taurusque et Pindus et Atlas.
- audiuere lacus Erebi, mersusque profundis
- agnouit tenebris caelestia bella Typhoeus.
- inuadit Notus ac, piceam cum grandine multa
- intorquens nubem, cunctantem et uana minantem
- circumagit castrisque ducem succedere cogit.
- Verum ubi depositis saepsit sese aggere telis,
- laeta serenati facies aperitur Olympi,
- nullaque tam mitem credas habuisse Tonantem
- fulmina, nec placido commota tonitrua caelo.
- durat et adfirmans non ultra spondet in ipsos
- †uenturam† crebra diem, modo patria uirtus
- in dextras redeat, nec Romam excindere Poeni
- credant esse nefas. ubi nam tunc fulmina tandem
- inuiti latuisse Iouis, cum sterneret ensis