Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. interdum tamen erumpunt sub casside fusae
  2. per tacitum lacrimae: quidnam Fortuna minetur,
  3. quidue parent superi? pubes dispersa per altas
  4. stat turris atque huc uentum sub corde uolutat
  5. ut iam Roma satis credat defendere muros.
  6. Poenus ut ad somnos uix totam cursibus actae
  7. indulsit pubi noctem, uigil ipse nec ullam
  8. ad requiem facilis credensque abscedere uitae
  9. quod sopor eripiat tempus, radiantibus armis
  10. induitur Nomadumque iubet prorumpere turmas.
  11. inde leuis frenis circum pauitantia fertur
  12. quadrupedante sono perculsae moenia Romae.
  13. nunc aditus lustrat, clausas nunc cuspide pulsat
  14. infesta portas fruiturque timore pauentum.
  15. nunc lentus celsis astans in collibus intrat
  16. urbem oculis discitque locos causasque locorum.
  17. ac legeret uisu cuncta et penetraret in omnis
  18. spectando partis, ni magno turbine adesset
  19. Fuluius haud tota Capuae obsidione relicta.
  20. tum demum castris turmas inflexit ouantis