Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ingentemque metum toruo domat ore senatus.
  2. interdum tamen erumpunt sub casside fusae
  3. per tacitum lacrimae: quidnam Fortuna minetur,
  4. quidue parent superi? pubes dispersa per altas
  5. stat turris atque huc uentum sub corde uolutat
  6. ut iam Roma satis credat defendere muros.
  7. Poenus ut ad somnos uix totam cursibus actae
  8. indulsit pubi noctem, uigil ipse nec ullam
  9. ad requiem facilis credensque abscedere uitae
  10. quod sopor eripiat tempus, radiantibus armis
  11. induitur Nomadumque iubet prorumpere turmas.
  12. inde leuis frenis circum pauitantia fertur