Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. oppetiere necem: Paulus Gracchusque cruenti
  2. Flaminiusque simul, miseris ante ora uagantur.
  3. clausit turba uias. stat celsus et asper ab ira
  4. ingentemque metum toruo domat ore senatus.
  5. interdum tamen erumpunt sub casside fusae
  6. per tacitum lacrimae: quidnam Fortuna minetur,
  7. quidue parent superi? pubes dispersa per altas
  8. stat turris atque huc uentum sub corde uolutat
  9. ut iam Roma satis credat defendere muros.
  10. Poenus ut ad somnos uix totam cursibus actae
  11. indulsit pubi noctem, uigil ipse nec ullam
  12. ad requiem facilis credensque abscedere uitae
  13. quod sopor eripiat tempus, radiantibus armis
  14. induitur Nomadumque iubet prorumpere turmas.
  15. inde leuis frenis circum pauitantia fertur
  16. quadrupedante sono perculsae moenia Romae.
  17. nunc aditus lustrat, clausas nunc cuspide pulsat
  18. infesta portas fruiturque timore pauentum.
  19. nunc lentus celsis astans in collibus intrat
  20. urbem oculis discitque locos causasque locorum.