Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. quaeque grauem ad Trebiam quaeque ad Ticina fluenta
  2. oppetiere necem: Paulus Gracchusque cruenti
  3. Flaminiusque simul, miseris ante ora uagantur.
  4. clausit turba uias. stat celsus et asper ab ira
  5. ingentemque metum toruo domat ore senatus.
  6. interdum tamen erumpunt sub casside fusae
  7. per tacitum lacrimae: quidnam Fortuna minetur,
  8. quidue parent superi? pubes dispersa per altas
  9. stat turris atque huc uentum sub corde uolutat
  10. ut iam Roma satis credat defendere muros.
  11. Poenus ut ad somnos uix totam cursibus actae
  12. indulsit pubi noctem, uigil ipse nec ullam
  13. ad requiem facilis credensque abscedere uitae
  14. quod sopor eripiat tempus, radiantibus armis
  15. induitur Nomadumque iubet prorumpere turmas.
  16. inde leuis frenis circum pauitantia fertur
  17. quadrupedante sono perculsae moenia Romae.
  18. nunc aditus lustrat, clausas nunc cuspide pulsat
  19. infesta portas fruiturque timore pauentum.
  20. nunc lentus celsis astans in collibus intrat