Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ante oculos astant lacerae trepidantibus umbrae,
  2. quaeque grauem ad Trebiam quaeque ad Ticina fluenta
  3. oppetiere necem: Paulus Gracchusque cruenti
  4. Flaminiusque simul, miseris ante ora uagantur.
  5. clausit turba uias. stat celsus et asper ab ira
  6. ingentemque metum toruo domat ore senatus.
  7. interdum tamen erumpunt sub casside fusae
  8. per tacitum lacrimae: quidnam Fortuna minetur,
  9. quidue parent superi? pubes dispersa per altas
  10. stat turris atque huc uentum sub corde uolutat
  11. ut iam Roma satis credat defendere muros.
  12. Poenus ut ad somnos uix totam cursibus actae
  13. indulsit pubi noctem, uigil ipse nec ullam
  14. ad requiem facilis credensque abscedere uitae
  15. quod sopor eripiat tempus, radiantibus armis
  16. induitur Nomadumque iubet prorumpere turmas.
  17. inde leuis frenis circum pauitantia fertur
  18. quadrupedante sono perculsae moenia Romae.
  19. nunc aditus lustrat, clausas nunc cuspide pulsat