Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. inclusas igitur, quibus haud enare dabatur
  2. arce superposita, claustris maris extulit astu
  3. perque auersa tulit portatas arua carinas.
  4. lubrica roboreis aderant substramina plaustris,
  5. atque recens caesi tergo prolapsa iuuenci
  6. aequoream rota ducebat per gramina puppim.
  7. et iam per collis dumosque ad litus adacta
  8. innabat pelago ueniens sine remige classis.
  9. Nuntius interea uectis non more carinis
  10. terrentem freta curarum feruoribus implet,
  11. dum procul Oebalios amet expugnare nepotes
  12. et primus rostris sulcet naualibus arua,
  13. adsessos Capuae muros: claustra ipsa reuelli