Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. limina et obsessis uitam pensauerat auro.
  2. iamque in Dauniacos transfundens agmina campos
  3. flectebat rabiem quo praeda uel ira uocasset.
  4. fumabat uersis incensa Petilia tectis,
  5. infelix fidei miseraeque secunda Sagunto,
  6. at quondam Herculeam seruare superba pharetram.
  7. Verterat et mentem Tyria ad conata Tarentus,
  8. portisque intrarant Poeni. sed enim arce corusca,
  9. fisa loco, manus Ausoniae stipata sedebat.
  10. hic, miranda mouens, classem quae condita portu
  11. astabat (namque angustis e faucibus aequor
  12. erumpit scopulos inter patuloque recessu
  13. infundit campis secretum gurgite pontum)—
  14. inclusas igitur, quibus haud enare dabatur
  15. arce superposita, claustris maris extulit astu
  16. perque auersa tulit portatas arua carinas.
  17. lubrica roboreis aderant substramina plaustris,
  18. atque recens caesi tergo prolapsa iuuenci
  19. aequoream rota ducebat per gramina puppim.
  20. et iam per collis dumosque ad litus adacta