Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. exitium miseris caneret non prospera nautis.
  2. nunc molles urbi ritus atque hospita Musis
  3. otia et exemptum curis grauioribus aeuum.
  4. haec pone adgressus (nam frontem clauserat aequor)
  5. moenia non ullas ualuit perfringere Poenus
  6. tota mole uias frustraque inglorius ausi
  7. pulsauit quatiens obstructas ariete portas.
  8. stabat Cannarum Graia ad munimina uictor
  9. nequiquam et cautae mentis consulta probabat
  10. euentu, qui post Dauni stagnantia regna
  11. sanguine Tarpeias ire abstinuisset ad arces.
  12. ‘En, qui nos segnes et nescire addere cursum
  13. factis iactastis, quod uobis scandere nuper
  14. non acie ex ipsa concessum moenia Romae,
  15. intrate atque epulas promissas sede Tonantis
  16. his, quae Graia manus defendit, reddite tectis.’
  17. talia iactabat famaeque pudore futurae,
  18. inritus incepti prima si absisteret urbe,
  19. audebat cuncta atque acuebat fraudibus enses.
  20. sed subitae muris flammae totoque fluebant