Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. quale micat semperque nouum est quod Tiburis aura
  2. pascit ebur, uel qui miro candoris honore
  3. lucet in aure lapis rubris aduectus ab undis.)—
  4. quem postquam egregium cristis et casside nota
  5. fulgentem extremo Pedianus in agmine uidit,
  6. ceu subita ante oculos Pauli emersisset imago
  7. sedibus infernis amissaque posceret arma,
  8. inuadit frendens: ‘Tune, ignauissime, sacri
  9. portabis capitis, quae non sine crimine uester
  10. inuidiaque deum gestaret tegmina ductor?
  11. en Paulus.’ uocat inde uiri ad spectacula manis
  12. et fugientis agit costis penetrabile telum.
  13. tum delapsus equo galeam atque insignia magni
  14. consulis abrumpit dextra spoliatque nitentem.
  15. soluitur omne decus leto, niueosque per artus
  16. it Stygius color et formae populatur honores.
  17. ambrosiae cecidere comae, uiolataque ceruix
  18. marmoreum in iugulum collo labente recumbit.
  19. haud secus Oceano rediens Cythereius ignis,
  20. cum sese Veneri iactat splendore refecto,