Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- non fuit ac nulla nituit plus fronte decoris:
- quale micat semperque nouum est quod Tiburis aura
- pascit ebur, uel qui miro candoris honore
- lucet in aure lapis rubris aduectus ab undis.)—
- quem postquam egregium cristis et casside nota
- fulgentem extremo Pedianus in agmine uidit,
- ceu subita ante oculos Pauli emersisset imago
- sedibus infernis amissaque posceret arma,
- inuadit frendens: ‘Tune, ignauissime, sacri
- portabis capitis, quae non sine crimine uester
- inuidiaque deum gestaret tegmina ductor?
- en Paulus.’ uocat inde uiri ad spectacula manis
- et fugientis agit costis penetrabile telum.
- tum delapsus equo galeam atque insignia magni
- consulis abrumpit dextra spoliatque nitentem.
- soluitur omne decus leto, niueosque per artus
- it Stygius color et formae populatur honores.
- ambrosiae cecidere comae, uiolataque ceruix
- marmoreum in iugulum collo labente recumbit.
- haud secus Oceano rediens Cythereius ignis,