Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. agnouit spolium Pauli (puer illa gerebat
  2. non paruo laetus ductoris munere Cinyps,
  3. dilectus Poeno Cinyps, quo gratior ora
  4. non fuit ac nulla nituit plus fronte decoris:
  5. quale micat semperque nouum est quod Tiburis aura
  6. pascit ebur, uel qui miro candoris honore
  7. lucet in aure lapis rubris aduectus ab undis.)—
  8. quem postquam egregium cristis et casside nota
  9. fulgentem extremo Pedianus in agmine uidit,
  10. ceu subita ante oculos Pauli emersisset imago
  11. sedibus infernis amissaque posceret arma,
  12. inuadit frendens: ‘Tune, ignauissime, sacri
  13. portabis capitis, quae non sine crimine uester
  14. inuidiaque deum gestaret tegmina ductor?
  15. en Paulus.’ uocat inde uiri ad spectacula manis
  16. et fugientis agit costis penetrabile telum.
  17. tum delapsus equo galeam atque insignia magni