Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Poenorum, iuxta galeam atque insigne perempti
  2. agnouit spolium Pauli (puer illa gerebat
  3. non paruo laetus ductoris munere Cinyps,
  4. dilectus Poeno Cinyps, quo gratior ora
  5. non fuit ac nulla nituit plus fronte decoris:
  6. quale micat semperque nouum est quod Tiburis aura
  7. pascit ebur, uel qui miro candoris honore
  8. lucet in aure lapis rubris aduectus ab undis.)—
  9. quem postquam egregium cristis et casside nota
  10. fulgentem extremo Pedianus in agmine uidit,
  11. ceu subita ante oculos Pauli emersisset imago
  12. sedibus infernis amissaque posceret arma,
  13. inuadit frendens: ‘Tune, ignauissime, sacri
  14. portabis capitis, quae non sine crimine uester
  15. inuidiaque deum gestaret tegmina ductor?
  16. en Paulus.’ uocat inde uiri ad spectacula manis
  17. et fugientis agit costis penetrabile telum.
  18. tum delapsus equo galeam atque insignia magni
  19. consulis abrumpit dextra spoliatque nitentem.