Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. bella agitabat atrox Troianaque semina et ortus
  2. atque Antenorea sese de stirpe ferebat,
  3. haud leuior generis fama sacroque Timauo
  4. gloria et Euganeis dilectum nomen in oris.
  5. huic pater Eridanus Venetaeque ex ordine gentes
  6. atque Apono gaudens populus, seu bella cieret
  7. seu Musas placidus doctaeque silentia uitae
  8. mallet et Aonio plectro mulcere labores,
  9. non ullum dixere parem, nec notior alter
  10. Gradiuo iuuenis nec Phoebo notior alter.
  11. qui postquam, effusis urgens uestigia frenis
  12. Poenorum, iuxta galeam atque insigne perempti
  13. agnouit spolium Pauli (puer illa gerebat
  14. non paruo laetus ductoris munere Cinyps,
  15. dilectus Poeno Cinyps, quo gratior ora
  16. non fuit ac nulla nituit plus fronte decoris:
  17. quale micat semperque nouum est quod Tiburis aura
  18. pascit ebur, uel qui miro candoris honore
  19. lucet in aure lapis rubris aduectus ab undis.)—
  20. quem postquam egregium cristis et casside nota