Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Polydamanteis iuuenis Pedianus in armis
  2. bella agitabat atrox Troianaque semina et ortus
  3. atque Antenorea sese de stirpe ferebat,
  4. haud leuior generis fama sacroque Timauo
  5. gloria et Euganeis dilectum nomen in oris.
  6. huic pater Eridanus Venetaeque ex ordine gentes
  7. atque Apono gaudens populus, seu bella cieret
  8. seu Musas placidus doctaeque silentia uitae
  9. mallet et Aonio plectro mulcere labores,
  10. non ullum dixere parem, nec notior alter
  11. Gradiuo iuuenis nec Phoebo notior alter.
  12. qui postquam, effusis urgens uestigia frenis
  13. Poenorum, iuxta galeam atque insigne perempti
  14. agnouit spolium Pauli (puer illa gerebat
  15. non paruo laetus ductoris munere Cinyps,
  16. dilectus Poeno Cinyps, quo gratior ora
  17. non fuit ac nulla nituit plus fronte decoris:
  18. quale micat semperque nouum est quod Tiburis aura
  19. pascit ebur, uel qui miro candoris honore
  20. lucet in aure lapis rubris aduectus ab undis.)—