Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. inque locum Pauli quemnam datis? an tua, Virri,
  2. prima atque ante alios sors, concedente senatu,
  3. te citat ac nostris aequat iam purpura Brutis?
  4. i, demens, i, quo tendis; tibi perfida fasces
  5. det Carthago suos.’ medio feruore loquentis
  6. impatiens ultra gemitu cohibere furorem
  7. fulminea toruum exclamat Marcellus ab ira:
  8. ‘Quae tandem et quam lenta tenet patientia mentem,
  9. o confuse nimis Gradiui turbine Varro,
  10. ut perferre queas furibunda insomnia consul?
  11. nonne exturbatos iam dudum limine templi
  12. praecipites agis ad portas, et discere cogis
  13. semiuiros, quod sit nostro de more creati
  14. consulis imperium? non umquam sobria pubes
  15. et peritura breui, moneo, ocius urbe facesse.
  16. muros ante tuos, ut par est, debita ductor
  17. armatus responsa dabit.’ consurgere cuncti
  18. hinc pariter magnoque uiros clamore premebant.
  19. necnon et foribus propere Campana iuuentus
  20. extulit ipsa gradum, tantaeque dolore repulsae