Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. excipit his frendens Fabius: ‘Pro cuncta pudendi!
  2. sedes, ecce, uacat, belli uiduata procella:
  3. quem, quaeso, e uobis huic imposuisse paratis
  4. inque locum Pauli quemnam datis? an tua, Virri,
  5. prima atque ante alios sors, concedente senatu,
  6. te citat ac nostris aequat iam purpura Brutis?
  7. i, demens, i, quo tendis; tibi perfida fasces
  8. det Carthago suos.’ medio feruore loquentis
  9. impatiens ultra gemitu cohibere furorem
  10. fulminea toruum exclamat Marcellus ab ira:
  11. ‘Quae tandem et quam lenta tenet patientia mentem,
  12. o confuse nimis Gradiui turbine Varro,
  13. ut perferre queas furibunda insomnia consul?
  14. nonne exturbatos iam dudum limine templi
  15. praecipites agis ad portas, et discere cogis
  16. semiuiros, quod sit nostro de more creati
  17. consulis imperium? non umquam sobria pubes