Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. en ego progenies eius, qui sede Tonantis
  2. expulit orantem et nuda Capitolia consul
  3. defendit dextra.’ rabidum hinc palmasque uirorum
  4. intentantem oculis proauitaque facta parantem
  5. ut uidit maiore adeo crudescere motu,
  6. excipit his frendens Fabius: ‘Pro cuncta pudendi!
  7. sedes, ecce, uacat, belli uiduata procella:
  8. quem, quaeso, e uobis huic imposuisse paratis
  9. inque locum Pauli quemnam datis? an tua, Virri,
  10. prima atque ante alios sors, concedente senatu,
  11. te citat ac nostris aequat iam purpura Brutis?
  12. i, demens, i, quo tendis; tibi perfida fasces
  13. det Carthago suos.’ medio feruore loquentis
  14. impatiens ultra gemitu cohibere furorem
  15. fulminea toruum exclamat Marcellus ab ira:
  16. ‘Quae tandem et quam lenta tenet patientia mentem,
  17. o confuse nimis Gradiui turbine Varro,
  18. ut perferre queas furibunda insomnia consul?
  19. nonne exturbatos iam dudum limine templi
  20. praecipites agis ad portas, et discere cogis