Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Hannibal et regnum trahat usque in tempora fati?
  2. uos uero (neque enim occulto circumdamur astu)
  3. ne dulcis spoliate domos, castrisque potentum
  4. atque opibus sancite modum. pax optima rerum
  5. quas homini nouisse datum est, pax una triumphis
  6. innumeris potior, pax custodire salutem
  7. et ciuis aequare potens reuocetur in arcis
  8. tandem Sidonias, et fama fugetur ab urbe
  9. perfidiae, Phoenissa, tua. si tanta libido
  10. armorum tenet atque enses non reddere perstat
  11. poscenti patriae, nil suppeditare furori
  12. hortor et haec fratri Magonem dicta referre.’
  13. Plura adnectentem (neque enim satiauerat iras
  14. dicendo) clamor turbat diuersa uolentum:
  15. ‘Si Libyae decus, haud ulli superabilis armis,
  16. Hannibal est irae tibi, destituemus ad ipsas
  17. uictorem metas nec opum adiumenta feremus,
  18. inuidia unius sceptra ut iam parta retardet?’
  19. inde alacres tribuunt quae belli posceret usus