Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Pacuuio fuit haud obscurum crimine nomen—
  2. hortatur summi partem deposcere iuris
  3. atque alternatos sociato consule fasces
  4. et, si partita renuant sedisse curuli
  5. aequatumque decus geminasque uidere secures,
  6. ultorem ante oculos atque ora astare repulsae.
  7. ergo electa manus gressu fert dicta citato.
  8. antistat cunctis praecellens Virrius ore,
  9. sed genus obscurum nullique furore secundus.
  10. qui postquam coetu patrum ingentique senatu
  11. impia dementis uulgi ac uix tota profudit
  12. consulta et tumidis incendit uocibus aures,
  13. concordi fremitu renuentum effunditur asper
  14. toto e concilio clamor, tum quisque fatigat
  15. increpitans, uocumque tremit certamine templum.
  16. Hic Torquatus, auum fronte aequauisse seuera
  17. nobilis, ‘Heu Capua portantes talia dicta
  18. Romuleis durastis’ ait ‘succedere muris,
  19. ad quos non ausi Carthago atque Hannibal arma