Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ad Tyrios mentes, quae nulla sorte daturam
  2. certus erat Romam (neque enim impetrata uolebat)—
  3. Pacuuio fuit haud obscurum crimine nomen—
  4. hortatur summi partem deposcere iuris
  5. atque alternatos sociato consule fasces
  6. et, si partita renuant sedisse curuli
  7. aequatumque decus geminasque uidere secures,
  8. ultorem ante oculos atque ora astare repulsae.
  9. ergo electa manus gressu fert dicta citato.
  10. antistat cunctis praecellens Virrius ore,
  11. sed genus obscurum nullique furore secundus.
  12. qui postquam coetu patrum ingentique senatu
  13. impia dementis uulgi ac uix tota profudit
  14. consulta et tumidis incendit uocibus aures,
  15. concordi fremitu renuentum effunditur asper
  16. toto e concilio clamor, tum quisque fatigat
  17. increpitans, uocumque tremit certamine templum.