Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. certantum ferro, saepe et super ipsa cadentum
  2. pocula, respersis non parco sanguine mensis.
  3. Has astu adgressus quo uerteret acrius aegras
  4. ad Tyrios mentes, quae nulla sorte daturam
  5. certus erat Romam (neque enim impetrata uolebat)—
  6. Pacuuio fuit haud obscurum crimine nomen—
  7. hortatur summi partem deposcere iuris
  8. atque alternatos sociato consule fasces
  9. et, si partita renuant sedisse curuli
  10. aequatumque decus geminasque uidere secures,
  11. ultorem ante oculos atque ora astare repulsae.
  12. ergo electa manus gressu fert dicta citato.
  13. antistat cunctis praecellens Virrius ore,
  14. sed genus obscurum nullique furore secundus.
  15. qui postquam coetu patrum ingentique senatu
  16. impia dementis uulgi ac uix tota profudit
  17. consulta et tumidis incendit uocibus aures,
  18. concordi fremitu renuentum effunditur asper
  19. toto e concilio clamor, tum quisque fatigat
  20. increpitans, uocumque tremit certamine templum.