Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. regales epulae atque ortu conuiuia solis
  2. deprensa et nulla macula non inlita uita.
  3. tum populo saeui patres, plebesque senatus
  4. inuidia laeta, et conlidens dissona corda
  5. seditio. sed enim interea temeraria pubis
  6. delicta augebat pollutior ipsa senectus.
  7. nec, quos uile genus despectaque lucis origo
  8. foedabat, sperare sibi et deposcere primi
  9. deerant imperia ac patriae pereuntis habenas.
  10. quin etiam exhilarare uiris conuiuia caede
  11. mos olim et miscere epulis spectacula dira
  12. certantum ferro, saepe et super ipsa cadentum
  13. pocula, respersis non parco sanguine mensis.
  14. Has astu adgressus quo uerteret acrius aegras
  15. ad Tyrios mentes, quae nulla sorte daturam
  16. certus erat Romam (neque enim impetrata uolebat)—
  17. Pacuuio fuit haud obscurum crimine nomen—
  18. hortatur summi partem deposcere iuris
  19. atque alternatos sociato consule fasces
  20. et, si partita renuant sedisse curuli